ch. 12
Att.12.1
His igitur rebus effecit ut M. Vipsanius Agrippa,
intima familiaritate coniunctus adulescenti Caesari,
cum propter suam gratiam et Caesaris potentiam
nullius condicionis non haberet potestatem, potissimum eius deligeret affinitatem praeoptaretque equitis
Romani filiam generosarum nuptiis.
Att.12.2
atque harum nuptiarum conciliator fuit (non est enim celandum)
M. Antonius, triumvirum rei publicae constituendae.
cuius gratia cum augere possessiones posset suas, tantum afuit a cupiditate pecuniae, ut nulla in re usus
sit ea nisi in deprecandis amicorum aut periculis aut
incommodis.
Att.12.3
quod quidem sub ipsa proscriptione perillustre fuit. nam cum L. Saufei equitis Romani,
aequalis sui, qui complures annos studio ductus philosophiae habitabat Athenis
habebatque in Italia pretiosas possessiones, tresviri bona vendidissent consuetudine ea, qua tum res gerebantur, Attici labore atque
industria factum est ut eodem nuntio Saufeius fieret
certior se patrimonium amisisse et recuperasse.
Att.12.4
idem L. Iulium Calidum, quem post Lucretii Catullique
mortem multo elegantissimum poetam nostram tulisse
aetatem vere videor posse contendere, neque minus
virum bonum optimisque artibus eruditum, post proscriptionem equitum propter magnas eius Africanas
possessiones in proscriptorum numerum a P. Volumnio,
praefecto fabrum Antonii, absentem relatum expedivit.
Att.12.5
quod in praesenti utrum ei laboriosius an gloriosius
fuerit, difficile est iudicare, quod in eorum periculis
non secus absentes quam praesentes amicos Attico
esse curae cognitum est.